

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 17: Versus 21
Ut omnes unum sint.Non ait, Omnes unum sumus, sed ut illi omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, subaudi unum sumus: Ita et Pater in Filio et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiae. Nos vero possumus esse in Patre et Filio et Spiritu sancto. Vel Pater et Filius et Spiritus sanctus in nobis esse possunt, unum tamen cum Deo esse non possumus, quia non unius substantiae. Deus vero in nobis est ut in templo, nos in illo ut creatura in Creatore.Ut et ipsi.In nobis dicit, ut quod unum sunt fide et charitate, gratiae Dei tribuant, ut nunc autem lux in Domino.Ut mundus.Mundus hic accipitur pro omnibus illis qui unum sunt. Nec hoc quod sunt facit causam ut credant, quia potius credendo unum sunt quamvis unum essent natura, dissentiendo tamen ab uno non erant unum, sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixit ut omnes unum sint, acsi tertio subaudiatur, rogo ut mundus credat.